# Refractiones coelestes 104

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, SCRVPVLVS CONTRA DICTA ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/104

DCAest, vno milliari Germanico, & 1/ eiusdem, superat angulus BDC, angulum BAC; quam differentiam neque tubo quidem optico potentiae quantumnis extremae, deprehendas. Item cum latus AB, sit milliar. 142; DB verò 1031858; erit AD, ad DB, vt 1. ad 7267: si igitur aut ex eodem centro duos circulos, quorum alterius semidiameter sit 7267. aequalium partium; alterius eiusmodi partium 7268; aut super eandem lineam, ex dinersis centris, ad mutuum tamen in peripheriis eorundem contactum describas: nunquid aut circulorum, aut arcuum, aut denique semidiametrorum discrimen aliquod sensus olfaciat? Refractio igitur Solis horizontalis BDC, si ponatur minutorum 31, & iis amplius, discrimen tamen sensibile non parit, ab angulo BAC, ex loco obseruationis inuento. Quod si, sumpta Vaporum directa seu verticalis altitudo milliar. germ. 12. ex qua illa horizontalium crassities, quae est milliar. 142. consurgit, angulos hosce BDC & BAC, sensu aequales permittit; quid fiet, si Superficies Refractoria, humilior multo (vti probabilissimè arbitramur esse) existat? Quare facessat speciosa quidem, sed nimis subtilis, ideoque otiosa argutia, & nos iter incaeptum, bonis auibus prosequamur.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
