# Refractiones coelestes 105

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, REFRACTIONEM SOLAREM VERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/105

Astronomicam: vel si horologium quoddam sciothericum, probissimum tamen, ad scrupula vsque distinctum habeas, illud alterum Mechanicum secundum hoc aptabis, quoad vsque Sol extra Refractiones sensibiles existet: tum quando index Mechanici horologij in punctum ortus aut occasus solaris praecisè peruenerit; altitudinem Solis supra horizonte accuratissimè simul praedicto Quadrante Astronomico sumes; ipsa .n. erit quaesita pro illo tempore refractio. Quod sic ostendo. Arcus circuli verticalis inter verum & apparentem locum Solis interce- Reffactieptus, est Refractio Solaris; atqui Eleuatio Solis, dum index Mechanicus pun- nissolaris Quantitas ctum verum orientis & occidentis Solis designat, Quadranteaccepta est arcus absque calcirculi Verticalis inter verum & apparentem Solis locum interceptus; Ergo est culo innnRefractio Solaris. Maior patet per Cap. praecedens. Minor probatur. ta. Quia eleuatio Solis supra horizontem, nihil est aliud, quam Solis visi seu apparentis distantia ab horizonte in circulo Verticali sumpta; cum aute locus Solis visi, sit idem qui est puncti incidentiae sen refractionis, & verus idem qui est puncti visibilis seu radiantis; haec autem duo puncta, semper in vno & eodem plano necessario reperiantur, vt ostensum cap. 1. 2. & alias passim; necesse est, dum Solis locus verus in horizonte statuitur, apparentem in eodem verticali circulo inesse, qui per verum traducitur, & vicissim; eo quod vterque in plano Refractionis insit, & hoc sit solum planum verticale: &c. vnde necessario sit, arcum illum qui in circulo verticali, ab apparente Solis supra horizontem eleuati loco, in horizonrem vsque pertingit, esse simulet eleuationem Solis supra horizonrem, & simul inter verum & apparentem Solis locum intertludi, propterea, quod illius eleuationis tempore, Sol ex parte rei, in horizonie versari ponatur. Totus ergo arcus, quo Solsupra horizontem conspicitur, dum eundem ex parte rei occupat, non veritati, sed apparentiae est tribuendus, adeoque Refractioni totus transcribendus. Id quod erat demonstrandum. Neque dicas, hanc Pragmatiam olere aliquid Mechanicum; nam qui Mechanica à rebus practicis exclusa vult, is ciuitates & arces in aëre molitur. Vbi esset Archimedes, si Mechanica ad tantam altitudinem ipsum non euexissent primitus? quod ipsemet fatetur. Vbi Heronis egregia inuenta? vbi aliorum? Itaque Mechanica aliena non sunt à Mathesi, dummodo certa. imo tam sunt necessaria, vt absque ipsis, solidi nil fiat. Et insignes Mathematici semper aut ex Mechanicis aliquid egregium in speculationem traducunt; aut ex Theoria praeuia, miracula Mechanica, non sine stupore mortalium, patefaciunt, &c. REFRACTIONEM SOLIS HORIZONTALEM SIVE PLENARIAM SVB APPArentem ortus aut occasus horam facillimè inuere, absque Calculo.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
