# Refractiones coelestes 109

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, CAPVT XLIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/109

Sciendum insuper est, in Solis supra horizontem eleuatione triplicem posse interuenire differentiam; quia cum Sol magnitudine sensibili polleat, diametroque sua, minuta minimum 30. exaequet, altitudo eius supra horizontem institui potest, vel ad centrum Solis, vel ad summum, vel ad infimum ipsius punctum, quod est arcus circuli verticalis cum circulisolaris peripheria communis sectio: si ad centrum Solis; tunc centri Solaris locus verus debet esse in horizonte, & tempus hinc enumeratum, doneclocus centri apparens in horizontem appellat, debetur centro solari, sicut & Refractio inuenta: si ad summum punctum; tunc eius locus verus in horizonte praenoscendus est, & hinc tempus mensurandum, donec eiusdem puncti locus apparens in horizontem traducatur, quod tum sit, quando Sol vltimo videtur, & suprema eius pars sensibilem horizontem quasi contingit, tempus enim hoc, & refractio ex eo elicita, pertinet ad Solis summitatem: si ad punctum imum, horizontique proximum; verus itidem illius in horizonte locus est praesciendus, atque ab illo momento, scrupula horaria consignanda, donec Sol apparenter incipiat occumbere, quod fit primo ipsius ad horizontem contactu, hoc enim tempus à vero huius infimi puncti occubitu ad apparentem, interlapsum, vna cum sua Refractione ex ipso eruta, debetur infimae Solis portioni, &c. Vnde necessarium est, veram puncti cuiuslibet ex hisce, horam ortiuam atque occiduam praenosse, si quidem Refractionem cuiusuis absque errore perscrutari gestias. Etenim, si centro Solis verè occumbente, altitudinem Solis centralem supra horizontem obserues, habebis quidem Refractionem centro debitam, non tamen continuo eam, quę debetur infimae Solis absidi. Quam vt illo tempore acquiras, sumenda est Solis eleuatio, à radio eiusdem marginali inferiore, non centrali, & huic eleuationi addenda insuper eiusdem limbi vera infra horizontem depressio, quae centro Solis in horizonte posito, est Solis semidiameter, ideoque minutorum minimum 15 & hoc totum conflatum, erit Refractio limbi inferioris, &c. sed melius est, eam venari, dum verè horizontem occupat.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
