# Refractiones coelestes 110

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, CAPVT XLIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/110

Iterum Tre Iterum, si à tempore centri solaris verè occidentis, aduertas scrupula, ad verum limbi inferioris occasum elapsa, & ex iis Refractionem deriues, proueniet ipsa debito multo minor, quia tempus hoc plus iusto abbreuiatur; nam quando Solis centrum vere in horizonte iacet, tunc absis ima eiusdem Solis iam occubuit, & verus eius locus deprimitur infra horizontem 15'. minutis, quibus in Aequatore arcus respondens facit 23. circiter, cui horaria scrupula F. 32. aequiualent. Vnde securius est, veram horam puncti cuiuslibet occidentis annotasse, & interlabentia horaria scrupula ad occasum apparentem animaduertere, quam aliunde compensationes quaeritare. Tametsi errorem sensibilem admitti haud opinor, si quis tempus inter verum & apparentem centri solaris occubitum intercedens, vero & apparenti descensui tam summiquàm imi in Sole puncti etiam applicet; credibile enim non est, in tantilla mora, qua sibimet succedunt ista puncta, aut Atmosphaerae superficiem aut alind quid notabiliter esse variatum; ita vt plusquam probabile sit, eandem esse Refractionem istorum trium punctorum in horizonte verè iacentium, eandem item aeque vel supra vel infra eundem constitutorum; cum incidentiae sint eaedem in superficiem & Atmosphaeram eandem; & hoc quidem plerumque: nam aliter si fiat, Ellipsis ipsamet indicabit. Plenaria ergo puncti cuiuslibet in Sole Refractio est, quando horizonti apparenter; non plenaria, quando is verè coniungitur. Haec habetur, si veri coniunctionis tempore eleuatio apparens eiusdem puncti supra horizontem accipitur; illa si tempus inter veram & apparentem coniunctionem exactè annotatur, & in arcum Aequatoris conuertitur, atque huic competens in Ecliptica ex ascensionibus aut descensionibus arcus indagatur; tum demum in verticali debita Refractioni portio aperitur.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
