# Refractiones coelestes 113

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, REFRACTIONEM SOLIS QVAMVIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/113

REFRACTIONEM SOLIS QVAMVIS EX ELLIPSI ALIQVA VNA CVM REfractione eius certo praecognita, facillimè elicere. CAPVT LII. Aussacur tot Refractionem indagandi modos praemiserim, potissima fuit, Cvt acquiratur vna aliqua tandem exactissima cum sua Ellips. Refractio. Cum enim sit vt Ellipsis quęcunque ad Ellipsin quamcunque, ita Refractio Ellipsin caussans, ad Refractionem quae efficit Ellipsin posteriorem, (est enim Ellipsis duarum Solis extremitatum, summae & infimae Refractarum, differentia, qua sublata, vt nullae erunt Refractiones differentes, ita nulla Ellipses, &c. ) ita si vel semelvnam acuratissimam cum sua Ellipsi Refractionem nacti fuerimus, poterimus ex ipsa tanquam radice indagare Refractiones Solis omnes, in cleuatione eiusdem supra horizontem quauis, tempore quolibet, latitudine foci quacunque, dummodo Ellipsin obseruatam etiam habeamus, cuius Refractionem quaerimus. Sic enim cogniti erunt tres termini proportionum, Ellipsis radicalis seu coniugata, pro primo, Refractio illi respondens pro secundo, & Ellipsis soltariè obseruata, seu orba, pro tertio; cuius proinde parentem suscitare cupimus, qui facile prodibit, si tria praedicta adsint. Coniunctam scuconiugatam Ellipsin appello, quae vna cum ina Refractione est obseruata tempore eodem; viduam seu orbam, quae sola, absque sua Refractione est cognita: In Exemplo. Anno 1616, 14. Nouembr. Ellipsis Vespertina horizontalis fuit /, id est, 5'. 40', qualium diameter Solaris ponitur 34'. Occasus hora vera, 4. 31. Apparens 4. 35'. differentia 4'. Huius Refractio 39. 37'. Quae si ita iusta esset, vt neque in horologio sciotherico, neque in Ellipsi notanda, neque in tempore sumendo vllatenus peccatum esset, Radicem sanè coniugatam adepti essemus, ex qua aliarum Ellipseon refractiones erueremus Proportionum Regula, hoc modo. 5. 40', id est, 340', exhibent Refractionem, 39'. (dono enim nunc secunda) quam dant 4', 40', id est, 247'? prouenient 28', 20, pro Refractione Ellipseos plenariae obseruatae, Septembris 17, hora apparente, dum Sol horizontem attingit, 6, 12', 30'; vera 6, 10l. Sed quia in tantis minutiis, facile vel horologia, praesertim declinantia, ob difficultatem declinationis inueniendae, & stili rectè erigendi, lineam item meridianam ad amussim nanciscendis, &c. vno aut sesqui scrupulo horario hallucinantur, aut obseruator tantilla temporis mora in discriminando labitur, aut limite Elliptico insigniendo delinquit; hinc allata hactenus, exem pli & docendicaussa. dixi; non vt pro statis radicibus quis vtatur, sed vt indestatas ipsemet fabricare addiscat. Quas ego hucusque, pro animi mein voto, & bono publico literario, per occupationes, eruere non potui.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
