Latin
REFRACTIONEM SOLIS QVAMVIS
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 114
Unproofread scanNot analysed yet
Interim tamen, si Tychoni credimus, Cognitam Ellipsin ex ipsius Refractionibus, vti in Sole Elliptico dixi, hibemus. Nam ex Refractione horizontali depereunt ipsi (reste etiam Keplero in Paral. pag. 131.) à Solis diametro 5', qualium ipsa est 30'. Q 1a radice si vtamur, inueniemus, pro Ellipseon differentia, differentes etiam Refractiones. Et sic posset tabula quaedam Ellipseon vniuersalis pro toto orbe construi, à maxima Ellipsi ad minimam, vsque, idque duplici via. Altera ex vna quadam Ellipsi radicali, per regulam proportionum via modo tradita; vt Ellipsis 5', dat Refractionem 34'; quid dat Ellipsis 1'? prodibunt 7''. Quid 2'? 13'. quid 54. quid 9'? 1', 1'. &sic deinceps; nam haec exempli tantum caussa, ex alienis perstringo, deducturus ex propriis, vbi otium &radices certas nactus fuero. altera via procederet, ex obseruationibus practicis, quibus quis simul Ellipsin, simul correspondentem Refractionem venaretur, à minima Ellipsi ad maximam: quod vti operosius, ita haud paulo, meo quidem iudicio, fructuosius &securius foret. Nam hic planè cerneretur, an Ellipses refractionibus, &hae illis proportionales essent, &c. Dices, ad quid tantus in tam minutulis sudor? videtur oleum &opera perdi. Respondeo, ex allatis satis constare posse, scientiae huius omnimodam necessitatem: haec enim res, non tantum Mathematicos Recentiores inter sese vehementer commisit, vti ex Tychone passim constat; verum etiam, ab antiquis neglecta, errores quamplurimos in Astronomiam inuexit, quibus eliminandis, etiam posteritas desudabit. Vsum autem inter caeteros non vulgares, hunc feres, vt si ad sidera obseruanda, &c. te velis accingere, Ellipsin solarem prius consulas, vt ex ea Refractionem in constructa tabula, intelligas: vel ex radice praehabita, per Regulam proportionum vt modo docui, eruas: &sic pro illo die eius notitia in obseruationibus tuis fruaris. Alias profecto, lapsibus multis induêris, quas hac via vicunque euitabis. Obiicies primo: proportionem Ellipseon &Refractionum inter se, non videri stabilem, propterea, quòd fieri possit, vt superior Solis pars magis comprimatur quam inferior, vt experientia comprobauit; deinde quod inferior Solis pars aequaliter cum superiore quandoque refringatur, nihilominus tamen Altitudo Solis, Longitudini non aequetur, sed multum cedat; praeterea quod refractio esse possit, absque vlla omnino Ellipsi, vt patet, quando Solin Zenith est positus; tunc enim Sol vndique aequaliter refringitur, ideoque Ellipsi caret; quoniam altitudo longitudini aequalis est.