# Refractiones coelestes 115

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, REFRACTIONEM SOLIS QVAMVIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/115

Tandem quod illud argumentum ex augmento & decremento mutuo Refractionis atque Ellipseos desumptum, non conuincit. Eodem enim modo, probarentur Inclinationum anguli, angulis Refractionum proportionales, cum eadem argumentandi ratio atque efficacia illine promatur. Nam maior Refractio prouenit ex maiore Inclinatione, minor ex minore, nulla ex nulla: ergo absolutè loquendo, vt se habet Inclinatio ad inclinationem, ita Refractio ad Refractionem. Quod si consequentiam hanc natura refutat, quomodo Astronomus admittet istam? Maior Ellipsis prouenit è Refractione maiore, minor è minore, nulla ex nulla; Ergo, vt Ellipsis ad Ellipsin, ita Refractio ad Refractionem. non sequitur, inquam hoc: quia fieri potest nihilominus, vt Refractio aliter se habeat ad Refractionem, quam Ellipsis ad Ellipsin, etiamsi maior maiorem sequatur, &c. sicut in Inclinatione accidit: & alia multa exempla similia afferri possent ex motu, ex intensione qualitatum, accremento & decretione luminis, &c. Respondeo 1. Haec argumenta pleraque non tantum proportionem Refractionum ad Ellipses, sed & ipsarum Refractionum ordinem, & Tabulas à Tychone constitutas impetere. cum enim ordo tabularum vniformis & stabilis semper existat, Refractiones autem, per dicta, difformes atque instabiles, impossibile est, proportionem inter Refractiones & Tabulas existere. Igitur cum argumentum hoc in omni senrentia soluendum sit: Respondeo 2. Omnino fieri, vt margo Solis superior plus refringatur Sinferiore, sed hoc neque ordinarium neque diu fieri, sed attribuendum sinuosis superficiei Atmosphaericae voluminibus; nihilominus tamen in hoc ipso casu proportionem Ellipseos ad Refractionem stare, & si Ellipsis augeatur aut imminuatur, id ipsum etiam Refractioni contingere; hac sola discrepantia interueniente, quod & superficies Refringens, & perpendicularis linea mutentur. Nam quando superior Solis pars plus refringitur inferiore, tunc superficies Refractoria non est homocentrica terrae, sed oculo vicinior est inferiore sua concauitate, quam superiore. Quod tamen proportioni Ellipseos & Refractionis nihil penitus demit: veper experientias vitrorum supra aalltas, viderelicet. Respondeo 3. Si aequalis summi & infimi limbi solaris refractio contingit, manetque nihilominus Ellipsis, (quod equidem me obseruasse non memini, & an fieri possit, anceps haerco;) fit id ob ante dictam caussam, quod neque saepe neque diu euenit, & in hoc casu superficies Refringens ad axem oculi supra & infra aequalem inclimationem facit, habetque formam superficiei quasi semicylindricam, &c. quae proinde etiam Refractionem proportione immutat; & in hoc casu differentia Refractionis sumi potest vel à centro Solis, vel a longitudiτ1υ gitudine, &c. Sed vt dixi, hi casus rari sunt, & praesertim de aequalitate Ellipsis, &c.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
