# Refractiones coelestes 117

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, HYPOTYPOSIS DICTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/117

HYPOTYPOSIS DICTORVM HACTENVS. CAPVT LIII. Lacet Iliadem in nucem includere, & pleraque hucusque disputata vnico Diagrammate repraesentare. Quae vt melius intelligantur diligenter sunt praenotanda & retinenda sequentia. In praesenti Sphaerae proiectione; Linea recta AB, est Horizon; CD circulus verticalis primarius; EF axis mundi, eleuatus gradibus 48, min. 40; E polus eleuatus, F depressus; GHaequator; IK Ecliptica; IL Tropicus Cancri; KM Tropicus Capicorni; A, Saptentrio; B, Meridies; C Zenith; D Nadir; N centrum & poli circuli Meridiani ACB, quod repraesentat insuper punctum veri ortus & occasus; centrum denique totius Sphaerae, & omnium in ea circulorum maximorum; arcus CPD, CQD, & CRD, sunt verticales circuli secundarij; AS, est semper apparentium maximus; BT, maximus semper lacentium: quibus ita praemissis; Si nulla refractio esset in rerum natura, tunc Sol in eo horizontis loco, quem à parterei occupat, semper appareret: verus autem Solis in horizonte locus est is, quem communis sectio horizontis cum eo parallelo, in quo Soltunc versatur, efficit: vt, si Sol versatur in primo Capricorni, parallelus erit KM, & eius cum horizonte sectio V; at si Sol in principio Cancri existat, locus in horizonte verus est X; sic in principio Arietis, verum Sol locum occupat in N quod est communis sectio aequatoris & verticalis CD, cum Horizonte. At nunc data Refractione eo quo descripsimus modo, necessarium est, Solem adhuc infra horizontem in vicinia vagantem, supra eundem videri, in iis circulis verticalibus, quorum communes cum horizonte sectiones Sol Refractus insidet, vel quod eodem recidit, inquibus illo tempore Sol re vera existit. Et sic apparens Solis inHorizonte locus, est sectio circulo verticali & horizonti communis in quo Sol conspicitur, &c. Vt si in exemplum statuamus rectam YZ. parallelam horizonti AB, in quam si Sol perueniat, refractus exaltetur in horizontem: igitur in Capricorno si in a peruenerit, emicabit ipse in punctum R; ex β Caneri in Qex Qux varietis in P: & sic in Capricorno obtinebit amplitudinem tam ortiuam quam occiduam RN iusto minorem, defectu RV; sic in 69 versans habebiteandem NQ iusto maiorem, excessu QX; in Ariete verò constitutus, vbi omni prorsus amplitudine destitui deberet, acquirit eandem NP: Quod si Sol verè sit in ortu aequinoctiali, quiin dato schemate refertur, (vt ex praemissis initio capitis constat) per punctum N; ipse conspicietur à nobis in δ supra horizontem AB, & eodem momento, caeteris paribus, ab Antipodibus nostris in e infra eundem; & vniuersim omnes terricolae, qui sub eodem meridiano ACBD habitant, siue Periaeci, quales sub II9

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
