# Refractiones coelestes 119

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, COELESTES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/119

COELESTES. C & ζ; siue Antaeci, quales sub C & H; seu denique Antipodes, quales sub C & D; eodem temporis momento, si Sol ex parte rei in N vero ortus & occasus puncto existit, adeoque verum ortus & occasus punctum occupat, ipsum Solem extra illud punctum vident, supra suum horizontem, in arcu per Zenithillorum & centrum Solis traiecto, quales repraesentantur per rectas CN & DN, & repraesentari possent per (N & LN, aliasque innumeras è singulis meridiani punctis ad centrum N demissas, quae distant integro quadrante ab Nortus & occasus veri puncto; in quo proinde versantem Solem contueri possunt. Quod autem verus ortus & occasus rectè possit repraesentari per vnicum punctum N, quod nunc quidem circuli ACBD sit centrum, inde patet, quoniam oculus in alterutro meridiani polo collocatus, si in oppositum intendat, vtrumque polum vna cum axe in vnicum punctum proiiciat, quale est in proposito N, quod simul repraesentat polos & axem meridiani, simul diametrum verticalis primarij, Aequatoris, & Horizontis, &c. Ex quibus recte intellectis, sequitur Si eadem vaporum dispositio vbique ponatur, Solem verum aequinoctij punctum N occupantem in circello quodam vel potius superficiei Sphaericae portione, dPE, &c. circum circa simul visum iri ab iis, qui meridiano ACBD subsunt, cum in solo tamen puncto N, locum verum habeat, apparentem in reliquis punctis δ. P, e, &c. Sequitur 2. Solem, dum in puncto Nexistit, simul totum hemispherium vapidum AP: refractè implere, ex eo quod omnesij populi qui in plaga alterutra à meridiano ACBD discreta habitant, eundem conspiciunt, & quidem in alia aliaque supra horizontem suum eleuatione; pro alia aliaque vaporum refringentium dispositione. Sicut speculum totum Solem vbique recipit, sed cuilibet oculo ad certam partem reddit, &c. Sequitur 3. Inter omnes populos, qui Solem hoc modo contemplantur, ab illis solis Solem conspici in vero loco, quibusus in Zenith existit ex parte rei; licet quo ad sensum aliis etiam à vero locoSol non discedat, à quorum Zenith gradus 30. aut minus abest. Sequitur 4. Verum aequinoctiorum punctum illos solos absque vllo tam sensus quam rei errore obtinere, quorum Solis cétrum verticem simul & parallelum aequinoctiorum occupat; minus autem illos, quo magis illud punctum à vertice illorum discedit, minimè omnium in quorum horizontibus Sol tum versatur. Sequitur 5. Etiamsi ex parte rei motus Solis annuus ab aequinoctio in idem aequalis semper existat, fieri tamen posse, vt inaequalitas motus annui deprehendatur in eodem loco, ob diuersitatem refractionis, quam causat diuersitas Atmosphaerae, in diuersis locis ob diuersitatem obliquitatis Sphaerae.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
