# Refractiones coelestes 12-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, CIRCA VMBRARVM, IN LINEAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/12-2

Quod autem Sol in variata amplitudine etiam circulum horarium mutet; inde fit euidens, quia in Sphęra opliqua, circuli horarij per ambos polos & singula horizontis puncta transeunt; vnde in quolibet horizontis alio alioque puncto versans Sol, necessario in alio atque alio plano horatio iacet. Hinc mane sub exortum Solis, vmbra stili cadet in lineam horariam quae mane antecedit, & vespere sequitur eam, quae ortui atque occasui Solis irrefracti debebatur. Id quod crebra experientia hic Ingolftadij confirmauit. Ortus enim Sostitialis in cancro vmbram primam collocauit intra tertiae & quartae matutinae lineas, occasus postremam intra octauae & nonae, ita vt octaua ferme pars horae tam mane quam vespere amplius ab vmbra indicaretur, &c. Dicendum 4. Sub Sphaera parallela hasce varietates multo maximè locum habere, vti expendenti facile patebit. Nam propter Refractionum inconstantiam, fieri potest vt Sol hominibus in hac orbis plaga constitutis emicet in aliquo circulo horae duodecimae, vel nonae, vel primae: cum tamen circulum horae sextae occupare deberet vmbra. Nisi velimus concedere illos meridiano fixo atque certo carere, &c. Pro exorbitatione vmbrae à vero Solis loco, in Zodiaco; Nota 7. In Horologiis mobilibus secundum eleuationes Solis supra horizontem positi constructis, cursores e stilos semper ostendere verum locum Solis tam orientis quam occidentis, in omni Sphaera; &c. rationem petes ex dicendo. 1. Notandi 6. &c. In aliis verò stabilibus horologiis, Zodiacum inscriptum habentibus, aliter se reshabet. Nam in toto vniuerso vnicus tantum aequator, idque in Sola Sphaera recta, Solem domicilio suo acceptum, ita moderatur, vt exerrare non finat à regia via; ideoque neque radiis Sol emissis vmbras in aliena diuerticula hîc cogit; sed sicut ipse aequatorem, ita vmbrae apex lineam aequinoctialem inconniuenter obambulat, ipsaque vera orius & occasus puncta, Arietisque & Librae loca designat. Reliquorum verò signorum & Parallelorum in ortu atque occasu Solis loca vera in arcubus Zodiaci delineata, vmbra à stilo proiecta, nunquam ostendit, sed semper aberrat: minus tam en sensibiliter in Sphaera recta; plus in obliqua; maximè in parallela. Ratio horum omnium est; quia Refractio fit secundum circulos verticales. Cum ergo ex parallelis solus aequator in Sphaera recta congruat cum verticali Vero; Refractio illo die secundum ipsum fiet, ideoque vmbra in neutram partem deflectere potest, ergo in opposito plano horologiario locum Solis verum obumbrabit, &c. Sol autem reliquos parallelos peragrans, centrum suum non collocat in communem ipsorum cum horizonte sectionem, quod oporteret fieri, si irrefractus affulgeret; sed puncto veri ortus nonnihil admouet.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
