# Refractiones coelestes 12

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, COLLIGENDA EX DICTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/12

Quia ergo DE circulum FA tangit in F, si sumatur punctum G supra hor zontem D, & agatur ex to recta GHper F, secabit ipsa peripheriam circuli AF, eritque ad ipsam ex A emissa perpendicularis AIbreuior quam radius AK, vicinior ergo erit ipsa centro A quam tangens DE, haec ergo minor quam illa. sic probabitur DE minor alia quacunque. Si ergo Solis aliquod punctum concurrat cum D, circulus per ipsum & F traductus, minor erit, quam is qui per G & F, aut per B & F, &c. transeat. Inter circulos Altitudinum, semper est maximus Altitudinis primarius, qui sole Meridiem: faciente, cum eodem Meridiano coincidit; reliqui maximi fiunt, Sole in horiznte locato, extra verò, semper sunt non maximi, semperque minores, quo magis ab horizonte ascendit Sol, & minimus ille, qui centro solari in Zenith posito, per extremum Longitudinis primariae punctum transmittitur. Quapropter in Sphaera extra tropicos statuta, nullus vnquam longitudinis circulus est maximus. In Sphaera autem qualibet, omnis Altitudinis circulus est maximus, Solis centro Horizontem occupante. In Sphaera intra tropicos constituta, quando Sol Zenith percurrit, illi longitudinum circuli successiuè fiunt maximi, qui per puncta Zenith subeuntia describuntur; nulli autem altitudinum praeter primarium, cum quo semper isque vnicus est tantum Longitundinis, vel primarius si centrum Solis versetur in Zenith, vel secundarius, si aliud punctum Solis. Reliqui secundum Altitudinem circuli, semper sunt maximi; siue Solin Zenith, siue extra, siue in Horizonte quocunque modo versetur. Vnde cum Sol secundum omnem quem in coelo situm, respectu loci cuiusque obtinere potest, triplex sit: Verticalis; Horizontalis; Medius: idcirco per Anacephaleosin Synopticam: Sole Horizontali quoad centrum omnes & Soli Altitudinum circuli, sunt circuli Refractionum. Sole Medio; solus circulus primarius Altitudinis, & omnes & Soli circuli secundum Altitudinem sunt circuli Refractitionum. Sole Verticali heterocentrico, vnus tantum primarius Altitudinis circulus, & vnus tantum secundarius Longitudinis, & reliqui omnes & Soli secundum Altitudinem circuli, sunt circuli Refractionum. Sole verticali Homocentrico, vnus primarius Altitudinis, & vnus primarius Longitudinis, & reliqui omnes secundum AltiSole tudinem, sunt circuli Refractionum. Sole Horizontali quoad alia, extra centrum puncta, Solus Altitudinis primarius, & reliqui secundum Altitudinem circuli, sunt circuli Refractionum. Quibus ita determinatis, facile erit ostendere, secundum quas dimensiones, Sol in vnoquoque situ refringatur.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
