Latin
COELESTES
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 120
Unproofread scanNot analysed yet
Equo mirum non est, si primi istarum rerum artifices aut secum ipsi, aut cum aliis in obseruando discordarunt; neque enim aliter fieri potest ob refractionis quantitatem instabilem; quae proinde nisi per hoc phoe nomenon aut aliunde cognoscatur, facit vt aequinoctium circa horizontem fieri solitum, tuto indagari non possit. Sequitur 6. Fieri bene posse, (&admodum probabile est) anui solaris quantitatem, eandem prorsus &inuariabilem esse, omnemque eius rei inaequalitatem huic phaenomeno attribuendam. Sequitur 7. lis Solis qui Aequatori subsunt, amplitudines ortiuas &occiduas erroribus minus obnoxias determinari à sideribus orientibus &cadentibus; caeteris verò vtrinque recedentibus easdem diuaricari: vnde, Consequens fit, 8. Solem in eodem veri ortus &occasus puncto versantem, distrahi simulad polum arcticum, simul ad antarcticum, simul ad Zenith, simul ad Nadir magis &minus, prout maior vel minor est Sphaerae obliquitas in Austrum vel Boream. Scribit Ioannes Keplerus in Paralip. c. 4. n. 8. pag. 137. &n. 9. pag. 139. Solis refractionem aliquando in Germania visam esse duobus gradibus maiorem, &ex obseruatione Batauica anno 1597. 24. lanuarij, in septentrione ad altitudinem poli 76. graduum facta, deducit eandem monstrosam sanè contigisse graduum 4. &aliquanto plus, eo quod diebus 14. minimum Solem debito citius conspexerint; è quibus, Sequitur 9. Fieri posse, vt amplitudo ortiua maior sit iusto 13. gradibus, è quo habes eo maiorem temporis anticipationem contingere, quo Sphaera obliquior extiterit: vnde, Fieri potest 10; non tantum vt Sol eodem die citiusoriatur debito, id quod conspicitur in circulo horario EyF. quando Sol parallelum aequinoctialis describit; tum enim Sol in y constitutus in horizontis puncto Papparet, adeoque horam sextam indicat sua praesentia, nondum tamen in ENF, horario sextae collocatus: verum etiam diebus integris anteuertat; describente enim Sole parallelum δ1, aequinoctium ostendet armilla, dum Sol in e peruenerit; est autem e N minor, quam ea portio Eclipticae, quae ab N &K, loco Solis intercipitur; si ergoe N statuamus vnius gradus erit κ N duorum aut trium, &sic aequinoctium verum, à viso anteuertetur vno, duobus tribusue diebus, &c. AS, est circulusmaximus semper apparentium, sed ipse Refractione totus exaltatur, maximè in A, minime in S, &in punctis ad hoc sitis minus, ad illud vergentibus, magis; Et sic omnes circuli obliqui se habent: è quo liquet quomodo formam perfectam circuli amittant; in lecum huius circuli AS, exporrigitur YA.