# Refractiones coelestes 120

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, COELESTES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/120

Equo mirum non est, si primi istarum rerum artifices aut secum ipsi, aut cum aliis in obseruando discordarunt; neque enim aliter fieri potest ob refractionis quantitatem instabilem; quae proinde nisi per hoc phoe nomenon aut aliunde cognoscatur, facit vt aequinoctium circa horizontem fieri solitum, tuto indagari non possit. Sequitur 6. Fieri bene posse, (& admodum probabile est) anui solaris quantitatem, eandem prorsus & inuariabilem esse, omnemque eius rei inaequalitatem huic phaenomeno attribuendam. Sequitur 7. lis Solis qui Aequatori subsunt, amplitudines ortiuas & occiduas erroribus minus obnoxias determinari à sideribus orientibus & cadentibus; caeteris verò vtrinque recedentibus easdem diuaricari: vnde, Consequens fit, 8. Solem in eodem veri ortus & occasus puncto versantem, distrahi simulad polum arcticum, simul ad antarcticum, simul ad Zenith, simul ad Nadir magis & minus, prout maior vel minor est Sphaerae obliquitas in Austrum vel Boream. Scribit Ioannes Keplerus in Paralip. c. 4. n. 8. pag. 137. & n. 9. pag. 139. Solis refractionem aliquando in Germania visam esse duobus gradibus maiorem, & ex obseruatione Batauica anno 1597. 24. lanuarij, in septentrione ad altitudinem poli 76. graduum facta, deducit eandem monstrosam sanè contigisse graduum 4. & aliquanto plus, eo quod diebus 14. minimum Solem debito citius conspexerint; è quibus, Sequitur 9. Fieri posse, vt amplitudo ortiua maior sit iusto 13. gradibus, è quo habes eo maiorem temporis anticipationem contingere, quo Sphaera obliquior extiterit: vnde, Fieri potest 10; non tantum vt Sol eodem die citiusoriatur debito, id quod conspicitur in circulo horario EyF. quando Sol parallelum aequinoctialis describit; tum enim Sol in y constitutus in horizontis puncto Papparet, adeoque horam sextam indicat sua praesentia, nondum tamen in ENF, horario sextae collocatus: verum etiam diebus integris anteuertat; describente enim Sole parallelum δ1, aequinoctium ostendet armilla, dum Sol in e peruenerit; est autem e N minor, quam ea portio Eclipticae, quae ab N & K, loco Solis intercipitur; si ergoe N statuamus vnius gradus erit κ N duorum aut trium, & sic aequinoctium verum, à viso anteuertetur vno, duobus tribusue diebus, &c. AS, est circulusmaximus semper apparentium, sed ipse Refractione totus exaltatur, maximè in A, minime in S, & in punctis ad hoc sitis minus, ad illud vergentibus, magis; Et sic omnes circuli obliqui se habent: è quo liquet quomodo formam perfectam circuli amittant; in lecum huius circuli AS, exporrigitur YA.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
