Latin
COROLLARIVM II
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 123
Unproofread scanNot analysed yet
Horum autem trium, duo quaelibet praenosci possunt; ex Ephemeridibus, Astrolabio, Quadrante, &similibus; locus Solis; ex Armillis, Amplitudo ortiua aut occidua visa; ex Ellipsi siue defectu Solis Refractio: vt nil dicam de aliis modis, iam ante passim insinuatis. COROLLARIVM IV. EX AMPLITVDINE ORTIVA VISA SIVE apparente, &tempore anticipato cognitis, Refractionem venari. Resumptis prioribus. Sit Amplitudo ortiua apparens NV; age per punctum ν, &ambos polos E &F, arcum circuli horarij EVF, qui secabit Aequinoctialem HG in T, ab hoc puncto versus H, numera tempus anticipatum iam ante aliunde cognitum vel in gradibus eorumque minutis, vel in horarum partibus, &earum scrupulis sexagesimis, &c. quod tempus sit in praesentia τυ in Aequatore, graduum duorum, id est, scrupulorum horariorum octo, qui dant ? horae cum Per v &polos E atque F ducatur arcus horarius EUF, qui secabit Verticalem circulum Cv D per terminum vapparentis amplitudinis ortiuae traductum, in ξ, eritque ξν, id est, arcus AY refractio quaesita.