# Refractiones coelestes 124-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, COROLLARIVM VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/124-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/124-2

COROLLARIVM VI. EX REFRACTIONE ET PVNCTO ORTVS apparentis dato, tempus Anticipatum cognoscere. Sit refractio data νξ, & punctum ortus apparens ν; per quod agatur horarius circulus EνF, & per ξ, similiter EξF, & parallelus οξπ, cuius portio ξφestanticipatum tempus, quo Sol à veroloro ξ in apparentem ν, citius prosilit. cui si addas tempus φω, inter horarium Evφ F apparenti ortui debitum, & Eo F ortui vero destinatum, intercedens, habebis totum tempurξω, intra duo vera Solis loca ξ & ω conclusum, ξ quidem, quando horizontem Sol apparenter occupat in v sub horario EνF, verè in ξ sub horarioEξ F; o autem, quando horizontem verè tenet in o, sub horario EGF, apparenter autem supra ipsum in alio Refractionis puncto. Et hinc etiam patet, eum norarium, qui per apparentem Solis in horizonte locum tralicitur, semper inter duos versari, qui per vera Solis loca ξ, & ω, transeant, &c.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
