# Refractiones coelestes 126

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, COROLLARIVM VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/126

COROLLARIVM. IX. HORAM SOLIS APPARENTEM, ET EIVS Refractionem tempore quocunque indagare. Horologium sciothericum vmbras rectas non versas proiiciens, qualia sunt verticalia, &c. ostendit horam Solis Refractionibus eiusdem imbutam; vt ergo scias an cum hora Refractio concurrat, nota eandem, deinde Solis supra horizontem accipe eleuationem Quadrante Astronomico, &c. Hanc numera in arcu Meridiant AEC, ex A versus C, & à fine numerationis, qui sit v. g. ζ. traduc lineam occultam horizonti AB parallelam, quae circulum datae horae apparentis, qui sit EoF, secabit in aliquo puncto a; iam si parallelus à Sole descriptus, in idem punctum a concurrat, verus & apparens Solis locus, vera & apparens Solis hora, verus & apparens circulus horarius omnino conueniunt, neque Refractio vlla adhuc sensibilis in coelo existit. Vt si Sol in puncto a, sub altitudine A( & horario EaF, decurrat parallelum Cancri IL, nulla Refractio inuenietur; quia tam horarius EaF, quam parallelus IL, conueniunt in eodem puncto a. Si vero non conueniant, erit Refractio, quam patefaciet Verticalis CAD ex C in D per a descriptus, is enim vbi parallelum Solis attigerit, ibidem locum & horam veram Solis, atque Refractionem inter apparentem verumque Solis locum interceptam, necnon veram eius supra horizontem eleuationem monstrabit. Porro etiam Horologium Mechanicum ad motum Solis regulatum, si à Solaribus probe constructis discrepat, horam veram in se, apparentem in Sciothericis prodit. Et sic via Geometrica ope Analemmatis, dictorum plerorumque veritatem ad trutinae examen reuocare facillime poteris; & rem humana alioquin industria paene superiorem, negotio non adeo laborioso subiges. Dummodo Analemma exactum & magnum sit. Ellipsis autem per tubum intromissa, omnium optimè atque clarissimè, defectum Solis quantumuis minimum, statim & fidelissime ob oculos ponit: vnde mox admonearis, Refractionem in coelo, & Solem in Refractione degere. Cuius proinderationem semper habebis, in operationibus practicis, nisrerrare & decipere velis.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
