# Refractiones coelestes 13

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, SECVNDVM QVAM DIMENSIONEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/13

SECVNDVM QVAM DIMENSIONEM SOL REFRINGATVR IN SITV quocunque. CAPVT XII. C Olisdimensio passiua in praesenti2 casu, intelligitur linea reOcta in solari circulo perplanum aliquod ex dictis designata Alia est ergo Altitudinis, eaque vel per centrum & totalis; vel extra & partialis. Alia Longitudinis, similiter totalis & particularis. Alia secundum Altitudinem, aliquando partialis, quando nimirum extra centrum: aliquando verò totalis, cum per centrum. De quibus est nonnihil disserendum. CONCLVSIO I. Soligitur vertici concentricus, totali Altitudinis & Longitudinis, quęque secundum Altitudinem est dimensione, refringitur. Ratio: Quia omnium istarum dimensionum plana, sunt verticalia. Vnde, cum per singula solaris perimetri puncta talia plana transeant, necessarium est, totum Solem refringi. Cumque radij à peripheria solaris circuli in Atmosphaeram delapsi incidant ad angulos aequales inter se; necesse est, totius Solis refractionem esse baequalem & vniformem. Caeterum, quia istae incidentiae poene sunt rectae, cum extremum Solis punctum à centro Solis adeoque à Zenith absit vix 18. minutis primis; idcirco talem refractionem sensu percipi est penitus impossibile; quod ob sui paruitatem, sola ratione sciatur. CONCLVSIO II. Solverticalis, vertici tamen non concentricus, refringitur secundum vnam tantùm totalé Altitudinis dimensionem, & secundum vnam tantùm Longitudinis partialem, relique omnes secundum quas refringitur, sunt secundum Altitudinem & propterea partiales. Ratio: Quia omnia istarum dimensionum plana, sunt plana verticalia, & omnia istarum dimensionum puncti sunt extra Z. nith, praeter vnicum verticale omnibus conmune, quod solum in Atmosphaeram perpendiculariter radiat, reliqua omnia obliquè. igitur omnia refringuntur. & cum in hoc casu totalis altitudinis dimensio diuidatur à puncto verticali in duo inaequalia, & ipsa per centrum circuli solaris agatur, per praenosc. 7. cap. 1.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
