Latin
PORISMA III
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 132
Unproofread scanNot analysed yet
PORISMA III. DICTA DE SOLE, LVNAE ETIAM ATQVE stellis conueniunt. CAPVT LVII. Vae hactenus de Sole disputata sunt, ex Refractione, accommodari Qpossunt in stellam coeli quamlibet, Solis nominibus immutatis. Nam &hae vicissitudinibus hisce quotidie sunt subiectae. De tremoribus enim earundem, quam scintillationem vocamus, ex inquietorum intercursu vaporum prouenientibus, non est dubium; in hoc solo discrepant à Sole, quod ob sui luminis exiguitatem atque corpusculi apparentem paruitatem, ab interuenientibus vaporibus vehementius exagitentur quam Sol, vel Luna aut planetae fortiores. De Refractione earundem pari modo conuenit inter Auctores: An autem eadem illarum sit quae Solis, maior aut minor, accipe sequentia documenta. 1. In omnibus mediisdiscretis &diuersae densitatis seu perspicuitatis, sideris cuiuscunque radium obliquè receptum refringi, constans est &certa omnium Opticorum &Astronomorum doctrina. Vtrum autem &qualia diaphana inter astrum quoduis &Atmosphaeram inrercredant, huius loci non est explicare. 2. Si corpora diaphana à stellis superioribus ad Solis corpus eiusdem sunt perspicuitatis, cuius sunt à Sole ad Lunam; certum est eandem siderum &Soils esse refractionem: si vero media variant, sidera aliter &saepius quam Sol refringuntur in superioribus. A Sole ad Atmosphaeram eadem est (caeteris paribus) refractio tam Solis quam stellarum: quia media interiacent vniformia per quae Sol &sidera tralucent. Ab Atmosphaera ad nos vsque, eadem est siderum in vno incidentiae radio iacentium refractio. Sis Sit oculus in superficie terrae A, Atmosphaera BCD, radius in eam incidens EC, quem vel simul vel successiuè proiecerint adpicta sidera; C. 2, E. O, 6, 4, 5, &X quaeuis firmamenti; dico eandem semper fore refractionem, quamdiu inuariata manet Armosphaera. Est enim idem angulus incidentiae ECF, ergo &idem angulus Refractionis ACG, siue ECH. Ergo eadem est refractio. Quod Astronomiae cultoribus ideo in culco, vt si circa sidera occupari velint, Refractionis quantitatem ex Sole prius per Ellipsin hauriant; &sic Astris applicent, quo minus à recto deuient. Astrorum summo Conditori Deo, &Sanctis eius, siderum instar micantibus, honos absque refractione integer, Laus absque ellipsi plena, in seculorum secula, Amen. EHAAIXXXX XG XXXXV XXXX