Latin
SECVNDVM QVAM DIMENSIONEM
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 14
Unproofread scanNot analysed yet
erit illud segmentum majus, in quo centrum Solis: alterum vero minus; &inter haec segmenta interiectae reliquae è Zenith dimensiones singulae, minores quidem maiori segmento Altitudinis totalis, maiores verò minore, &c. per 7. prop. l. 3. Eucl. hinc fit inter omnia solaris peripheriae puncta, imam totalis dimensionis absidem omnium maximè à Zenith abesse, summam minimè; reliquorum verò minus illa, quae magis ad summam absidem accedunt, magis, quae minus. Quare, cum omnia peripheriae solaris puncta inaequaliter à Zenith recedant, necesse est, ea in Atmosphaeram delapsa, obliquas easque inter sese inaequales incidentias facere: necessum est igitur, Solem c inaequaliter atque difformiter refringi. Cumque maior sit obliquitas incidentiae, quo punctum radians à Zenith amplius recedit, &maiorem obliquitatem incidentiae maior sequatur refractio; necessarium est, absidem Solis imam omnium maximè semper refringi, &semper amplius illa puncta, quae ipsi sunt viciniora, remotiora verò minus, minimè omnium, absidem summam. Quae omnia tametsi sint verissima, quia tamen radij incidentiae recti propemodum sunt ad superficiem Atmosphaerae, in hac hypothesi, inde rursus accidit, vt tota etiam haec refractio, in re quidem existat, nullo tamen sensu, sed solaratione percipiatur.