# Refractiones coelestes 14-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, CONCLVSIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/14-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/14-2

CONCLVSIO III. Sol totus extra Zenith & Horizontem positus, in vnica tantum Altitudinis totali dimensione, & in reliquis Solis quae sunt secundum Altitudinem, dimensionibus partialibus refringitur. Ratio: Quia in hoc situ Solis, Sola istarum dimensionum plana, sunt plana refractionum, per cap. 3. 4. 5. 6. Et quia omnes hae dimensiones in directum protractae in solo Zenith conueniunt, nulla illarum totalem altitudinis dimensionem aut tanget aut secabit, extra Zenith, per 10. axioma apud Claui. l. 1. in Eucl. Cumque omnes à Zenith descendant in singula peripheriae solaris puncta, cadentium in cauam, maxima erit, in qua Altitudinis totalis dimensio, versabitur: aliarum autem huic propinquior semper maior remotiore: in conuexam verò peripheriam cadentium, minima quae inter Zenith & Altitudinem, reliquae ordine maiores atque maiores, per 8. l. 3. Eucl, vel (si per arcus libet procedere) per theor. 5. in scholio ad propos. 21. l. 2. Theodos. apud Claui. Igitur omuia solaris peripheriae puncta, in arcu semicirculari ad vnam Altitudinis partem sito, desumpta, à Zenithinaequaliter absunt, omnium maximè ima Altitudinis absis, minimè summa, &c.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
