# Refractiones coelestes 15

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, CONCLVSIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/15

Qua de caussa ab hisce punctis radij in Atmosphaericam superficiem incidentes, faciunt omnes inaequales obliquitates, & maiores, qui à punctis progrediuntur, quae sunt à Zenith remotiora: vnde fit illa etiam amplius refringi: ergo omnium maximè refringitur absis ima, minimè summa. Et quia hae omnes dimensiones, Altitudinem protractam in Zenith seeant, hinc fit vt extra Zenith iuxta hanc incedant versus horizontem, & quae in cauam circuli solaris peripheriam procedunt, omnes secent Longitudinem Solis, quae verò tantum in conuexam, extra Solem protractae, secant lineam longitudinis solaris protractam: è quib. efficitur istas Solis extra Zenith positi dimensiones, esse quidem obliquas & medias quasi inter Altitudinem & Longitudinem, multo tamen magis ad Altitudinum naturam accedere, quam ad Longitudinum; quòd ab his maximè, ab illis minimè disiungantur: eum maxima Solis longitudo, sit eiusdem tantum diametrus, minutorum summum 36. Vnde Sole à Zenith recedente, anguli quos ad Zenith factos, Longitudines solares subtendunt, semperfiunt minores; qui verò ad longitudines cum mediis dimensionibus efficiuntur, semper maiores rectisque viciniores. E quibus sequitur, longitudines Solis, quando Sol à Zenith prope abest, pati quidem aliquam refractionem, sed ob incidentiam secundum longitudinem minimè obliquam, (vtpote quae vltra 18. minuta nunquam recedere possit à perpendiculari, secundum longitudinem) ideoque minimè sensibilem; quae multo minus minusque sentietur, cum Sol horizonti propinquat, quod semper minus minusque obliqua fiat secundum longitudinem incidentia, cum perpendicularis linea, radiis incidentiae semper propius accedat secundum longitudinem; contra fit in altitudinis dimensionibus; à quibus radij incidentiae eo obliquiores accidunt in Atmosphaeram secundum altitudinis circulos, quo Solà Zenith amplius discesserit: vnde consequens est; secundum à altitudinem magis refringi Solem, quam se cundum longitudinem. Quanta porro Solis à Zenith remotio, sensibilem in gerat refractionem, nec dum pro certo comperi. Tertius certè nunc agitur annus quo phaenomeno huic intendo, & Solis à Zenith ad quinquagesimum gradum remoti, sensibilem refractionem, licet huic rei intentissimus, nunquam adipisci potui. Summa verò Solis supra horizontem eleuatio, sub qua huius refractionis sensum aliquem capere licuit, fuit inter 30. & 40. Quare à maiore ad minus. Si altitudinis refractio in tam obliqua Solis incidentia, quae tantam à Zenith distantiam sequitur, gradnum videlicet 50. non sentitur; quanto minus ea longitudinis sentietur, quae oritur è tantilla obliquitate, quam gignit radius neque ad medium gradum à perpendiculari recedens? Et si Solis in Zenith locati secundum longitudinem refractio non sentitur, quanto minus extra, cum semper minor existat haec secundum longitudinem refractio, quo maior à Zenith abitio?

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
