Latin
CIRCA TERRICOLAS
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
sed quod etiam coni recepti basis alia esset, ex parte idoli solaris in superficie Atmosphaerae formati. haud aliter, atque fieri amat, in speculo ideam obiecti repercutiente; singuli enim visus propriam in loco etiam proprio contemplantur. Quod idem pari ratione in Solis Refractione omnino contingit. Vnde Sicut speculum totam rei visae imaginem in setoto, &totam in qualibet sui parte imbibit, atque reflectit; ita Solem totum in tota portione quasi hemisphaerica Atmosphaerae recipi, &in singulis eiusdem punctis depingi, atque ad oculos radiis refractis deferri, nullatenus est dubitandum. In hoc enim Reflexio &Refractio planè concordant. OBSERVATIONES QVAEDAM PECVLIARES ANNI 1614.