# Refractiones coelestes 16-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, CIRCA TERRICOLAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/16-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/16-2

sed quod etiam coni recepti basis alia esset, ex parte idoli solaris in superficie Atmosphaerae formati. haud aliter, atque fieri amat, in speculo ideam obiecti repercutiente; singuli enim visus propriam in loco etiam proprio contemplantur. Quod idem pari ratione in Solis Refractione omnino contingit. Vnde Sicut speculum totam rei visae imaginem in setoto, & totam in qualibet sui parte imbibit, atque reflectit; ita Solem totum in tota portione quasi hemisphaerica Atmosphaerae recipi, & in singulis eiusdem punctis depingi, atque ad oculos radiis refractis deferri, nullatenus est dubitandum. In hoc enim Reflexio & Refractio planè concordant. OBSERVATIONES QVAEDAM PECVLIARES ANNI 1614.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
