# Refractiones coelestes 16-3

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, CARVT XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/16-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/16-3

CARVT XXXI. Aucas anno decimo tertio obseruationes protuli, de Sole horizontem contingente; vnde dubius fui, Vtrum ipsius eadem semper, an verò diuersa esset contractio, in ipso primo occasus inchoati, & postremo ortus absoluti puncto, quòd tum accidit, cum Sol supra existens à plano horizontali tangitur & non secatur. Huic dubitationi eximendae summam in obseruando industriam adhibui, animaduersionesque crebras & accuratas feci, è quibus paucissimas quidem sed tales selegi, & huc ob oculos constitui, qualibus omnino, absque vlla haesitatione inniti fas sit. EXPLANATIO LITTERARVM, &c.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
