# Refractiones coelestes 16

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, CONCLVSIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/16

CONCLVSIO IV. Sol Horizontalis, qua parte in horizontis plano est, in solis. quae sunt Altitudinum, dimensionibus refringitur; qua parte extra horizontis est planum, in solis dimensionibus refringitur, quae sunt secundum Altitudinem. Membrum Conclusionis vltimum constat è modo dictis: primum ex eo euincitur, quod plana verticalia per singula longitudinis horizontalis puncta transeuntia, sint plana Altitudinum, ideoque communes illorum cum circulo solari factae sectiones, sunt dimensiones altitudinum, ideoque in ipsis & secundum ipsas Sol refringitur. Ex his sequitur, Solis in Zenith positi, omnia puncta refringi, praeter id, quod cum Zenith concurrit: extra Zenith, omnia semper. 2. Solis in Horizonte positi secundum Longitudinis dimensiones, nullam accidere refractionem: ipsasque longitudines secundum suam extensionem non refringi, seruant enim eandem absque vlla quantitatis variatione magnitudinem, non autem loci vel situs, vt dicetur cap. 27. & seqq. Solis extra horizontem positi, omnem dimensionem refractioni esse subiectam. Nam de Zenith constat; vbi totus Sol maior aut minor euadit; simili ergo proportione de chordis arcus ipsius subtendentibus est ratiocinandum. inter Zenith & Horizontem, clarum est de altitudinibus & chordis quae sunt secundum altitudinem, omnes enim haeminuantur, vti in sequentibus videbitur: at de longitudinibus Solis controuertitur; quas quidem, sed insensibiliter refractione imminui oportet, ob obliquam linearum secundum altitudinem extensarum cum iisdem sectionem; quae in horizonte recta efficitur: vnde; 4. Quando Sol centro suo Horizonti insidet, Altitudines solares iacent in planis verticalibus. DIGRESSIVNCVLA. Et haec quidem in genere de Solis refractione dicta sunto. An autem eadem de coelo & aliis sideribus affirmari possint, Quaestio est. pro cuius succincta resolutione sit, Assertio. Vt Sol, ita singula coeli puncta refringuntur in Vaporibus. Ratio euidens. Quia singula rerum visibilium puncta, si in media diuersae perspicuitatis radiant, refractionem subeunt; atqui cooli puncta omnia & singula, sunt visibilia, quia luce collustrata, & patet in aquis, coell imaginem reuerberantibus; ergo cum eosdem vapores, quos Sol, peruadunt; eandem muccessario sortiuntur refractionem. 2. Assertio. Omnia coeli sidera, vt Sol in Vaporibus refringuntur. Probatur 1. Quia omnia radios, suos per vapores vt Sol ad nos traiiciunt; & sunt etiam figurae, vt Sol, globosae. Ergo, &c. 2. Constat hoc ex Luna, vt patet ex Sole Elliptico, adinitium. 3.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
