Latin
CONCLVSIO IV
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 17
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc idem in asterismis notatur, vt ostendetur cap. 28. n. 10. Assertio. Etiam ea coeli corpora, quae ad nos non lucidos, sed vmbrosos proiiciunt radios, idem quod Sol in Atmosphaera patiuntur. Probatur hoc euidenti Macularum Solarium experientia, quae, vt in Sole Elliptico pag. 29. est videre, eandem quam Sol coitionem ostentant: in Sole tamen non sunt, neque puros radios, sed obscuras sui species in vapores eiaculantur. Sed &Faculae Solares eidem vicissitudini patent. E quibus euidens est, omnia quae de Solari Refractione hactenus sunt demonstrata; etiam in coeli singula puncta, &quaelibet in coelo versantia corpora transferri posse. Nunc ad Solem reuertamur; &quia Refractionis species est duplex; alia, in qua linea Refractionis appropinquat ad lineam perpendicularem, quae è puncto refractionis sine incidentiae, super superficiem Refractionis erigitur: alia, in qua ab eadem perpendiculariamplius discedit: videbimus vtra harum, &quanta sit Solis Refractio. SOLIS REFRACTIONEM ESSE AD LI