Latin
CARVT XXXI
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
manifessè stare visus est, idque ad tres circiter horae scrupulor; indicauit hanc stationem radius Solis pertubum in chartam exceptus, quem ad monitus à socio, immotum conspexi, haerentem loco eodem. Postea repente iterum deflucres coepit, incitatius more solito. Hisce similia alias etiam non raro videram, sed minus fidebam: phaseos tamen huiusce euidentia à dubitatione omni me liberauit. Ratio sumenda est ab inaequali Solis Refractione, quae maior semper maiorque euadat, in tali proportione, vt motum Solis verum praecisè compenset, ne sensibilis fiat. Hoc autem accidit vel è varia &inaequabili vaporum refringentium densitate; vel ex superficiei incidentiae mutatione, dum magis minusue conglobatur; vel è maiori vaporum aut minori à terris distantia: aut denique ex istis omnibus permixtim. Ex hoc a experimentali fundamento constat, magnitudinem seu Solis seu a Veterum aliqua pracoeli solaris fluxu aquae aut arenae aut currentis equi interuallo, dum globus Solis aut emergit aut occultatur totus à contactu primo horizontis, quali modo xer incerrae. Cleomedes &alij veteres vsi sunt; certo indagari non posse: Nam si Sol stet illo tempore, plurimum aquae colligetur, ideoque in aquae diurnae fluxum partita, rarius debito reperietur; &sic tam Sol iusto maior, quam coelum Solis iusto minus constituetur: quod si Solcursum eodem tempore praecipitot: fiet &ipse aequo minor, &coelum ipsius iusto majus. Modus ergo alius isque securus, qui possit huic substitui, dicetur suo loco. Alterum quod adnimaduersu dignum contigit, fuit hoc; Quòd Sol contractior apparuerit cum amplius abesset adhuc ab horizonte, quàm cum eundem omnino attigisset: id quod alias etiam, sed minus accuratè, attenderam. Demum; semicirculus Solis ad horizontem obuersus acutior siue plenior; auersus hebetior obtusiorque manifessè apparuit. Ratio horum omnium, in vapores reiicienda videtur. Hoc ipsum non est hodiernum tantum, sed aliorum. etiam dierum, phęnomenon: A in quo AB Horizon, CDE, Solis pars horizonti obtenta, EFC pars altera ab eodem anersa, quae minus est curua, quam opposita CDE, contra legem communem Refractionis.