Latin
CAPVT PRIMVM
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 2
Unproofread scanNot analysed yet
Plana verticalia per singula longitudinis seu primariae sine secundariae puncta traducta, praeter centrum solaris circuli, vocentur plana secundum altitudinem. Considera Schema adiectum. A BCD est Solis apparens portio, per cuius perimetrum acta planities EFGF, facit circulum ABCDI, à cuius punctis singulis A, B. C &D aliisqueue intermediis proiecti radii in oculum V, sunt in superficie radiosa conica VABCD. quae cum basi ABCD, efficit conum solarem ABCDV, cuius vertex punctum Vin oculo, basis ABCD, in Sole circulus, reliqui radij à singulis baseor punctis in verticem emissi, vt AV, IV, CV, &c. in diaphano inter Solem &oculum interiecto; axis coni est radius IV, rectus ad basim, vnde &conus totus rectus est: per cuius axem VI, ¢rum terrae traiectum planum VKL, designat in basi per sectionem BD sibi basique communem, Solis altitudinem visibilem, BD. at verò planum VMN, ad planum altitudinis VKL per axem coni VI rectum, facit in basi sectionem AC. longitudinem Solis visi. Diciturque planum V MN, longitudinis primarium; VKL, planum altitudinis primarium.