# Refractiones coelestes 20-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, NIS HVIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/20-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/20-2

NIS HVIVS. CAPVT XIV. Vm refractio sit2 lineae in aliud diaphanum incidentis, ad anOgulum continendum incuruatio; huius autem incuruationis quantitas nihil aliud sit, quam angulus minor quem linea refractionis cum linea incidentiae intra diaphanum sequens protractâ comprehendit; hinc factum est, vt rectè tractatores optici hunc angulum appellarent, angulum refractionis. Qui ergo Refractionis magnitudinem indagat, anguli huius quantitatem inuestigat. Quae quidem inuestigatio duplici via iniri potest. Absolutè & comparate. Prius tum fit, cum anguli Refractionis cuiusque magnitudinem simpliciter in certa & definita aliqua mensura inquirimus & damus, quod est arcum vel sinum illius anguli in datis partibus eruere, &c. Posterius euenit, cum Refractionem vnam cum alia, angulumque cum augulo secundum magnitudinem comparamus, Sola illorum inter se proportione quali quali contenti, non attendentes quantus vel excessus vel defectus, in specie, sed an & quando sit, &c. De absoluta Refranctionis quantitate eruenda, dicetur postea circa finem; quae quia solidè aut absque oppositi erroris formidine tractari vix posse videtur, sine cognitione comparata; idcirco nunc Refractionis anguli in vicem sunt conferendi, vt face hac praeuia, obscuritatibus subsecuturis, lucem aliquam impertiamus. Ex certa ergo & solida tam Opticorum, quam aliorum philosophorum doctrina, sequentia praesupposita sunto. I. Omnis radius in superficien aliquam regularem allapsus, aut est perpendicularis, aut non est: si primum; incidentia est recta; & radius ad superficiem erectus: sisecundum, obliqua est incidentia, & radius ad superficiem inclinatus. II. Inclinatio soper superficiem aestimatur penes angulum, quem facit perpendicularis superficiei, & radius incidentiae, in puncto superficiei. III. Anguli huius quantitas, est magnitudo inclinationis. IV. Inclinationem super alterius naturae diaphanum factam, sequitur refractio: aequalis aequalem; maior maiorem; minor minorem: nulla nullam. Vnde necessarium est, vt qui Refractionum magnitudines amat cognoscere, Inclinationum ad sese habitudines non ignoret. quae quidem quomodo sint constitutae, & quando maior minorue earum contingat, ex subiunctis Lemmatis elucescet.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
