# Refractiones coelestes 20-3

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, CARVT XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/20-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/20-3

22. Decembris fuit Solstitium hybernum, serenus dies vt & medius praecedens. Sub occasum Solis spissi, crassi, nebulosi atque inquieti vapores, qui tamen Solem non impediuerunt, quo minus in aspectum caderet, cum horizonti coniungeretur, licet eundem instar serrae exasperarint. Notata sunt sequentia. Arcus Solis ad horizontem prospectans curuatior saepe apparuit, superiore. 2. Longitudo tamen Solis eadem semper mansit, quae fuerat meridie. Magna portio arcus solaris secundum longitudinem protensi tam superior quàm inferior, in rectam abiuit saepissime lineam, qualis est CD supra, & EF infra; sed mox ad curuitatem sese recepit. Tota Ellipsis frequentes induit, modo supra, modo infra gibbos, ita vt planè irregularis appareret: quod etiam alias frequens est. Tota altitudo Solis inconstanter, non aequabiliter variata fuit. Nam contractior apparens, paulo post altior euasit, vti apparet in Diametro D E ad tabulam obseruationis, quae cum Sol humilior esset, extitis procerior, cum tamen idem Sol altior exhibuisset diametrum DF breuiorem, contra ordinarium Refractionis tenorem. Et hoc etiam saepe alias euenit. Adiectum diagramma oculis subiicit pleraque. AB, Longitudo Solis eadem toto die & obseruationis tempore. CD, & EF, arcus solares in rectum porrecti. CGD, HE, EIF & FK, gibbi solares. Caetera de asperitate alias passim & praesertim in Apelle à nobis sunt dicta: Consule etiam Disquitiones. Dubium hic est; Vtrum hi in Sole scopuli, anfractus & maeandri, consurgant ex Refractione, an verò è lucis solaris suffocatione; ita vt vaporum intercursatio adempto sua spissitudine lumini vmbram substituat in Solis orbitam, & sic facto hiatu, lucem reliquam in scopulos quasi quosdam fastigiet Et videtur ratio id accedente experientia suadere. Nam sicut tremor Solis, & consueta in perimetro ipsius exasperatio, nihilaliud est, quàm radiorum perimetralium interueniente corpusculo aliquo opaco abscissio, adeoque vmbra in Solis imaginem interruptim intrusa: ita etiam magnae hae crepidines, aliunde existere non posse videntur, quam è magnarum interpositione molium, quas radius Solis penetrare non valeat, ideoque ipse Sol miserum in modum truncatus in scenam prodeat.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
