# Refractiones coelestes 22-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/22-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/22-2

COROLLARIVM. Eodem modo si radij BA, CA, &c. protrahi cogitentur extra circulum, fient anguli omnes ad peripheriam conuexam, iis qui sunt ad concauam, aequales; eo quod ad verticem opponantur. Quare si diuersa puncta extra circulum assumpta colluceant in vnum circumferentiae punctum, vnus erit radius rectus, reliqui omnes inclinati, & magis illi, qui à recto sunt remotiones, &c. LEMMA TERTIVM. CAPVT XVII. Rectae ab assumpto in diametro circuli extra centrum puncto, ad arcum inter segmentum diametri minus & perpendicularem è dato puncto excitatam interceptum, obliquae sunt omnes; & obliquiores, quae à segmento diametri minore sunt remotiores; rectiores quae viciniores. CXA puncto Ein diametro BC, circuli BCD, extra centrum C assumpto, agatur perpendicularis A D, & ad arcum

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
