# Refractiones coelestes 22

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, LEMMA PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/22

LEMMA SECVNDVM. CAPVT XVI. Radiorum ab vno circumferentiae puncto in quaelibet diametri puncta cadentium, vnus ad circumferentiam est rectus, reliqui omnes obliqui, & ad eam circumferentiae partem, obliquiores illi, ad quam à radio recto magis diuergunt. XApuncto, in peripheria BAC, circuli BA EDassumpto, cadant in diametrum BC, radij AB, AE, AD, AF & AC. Dico, vnum ex illis tantum esse posse rectum ad peripheriam circuli, reliquos omnes obliquos, & ad eam quidem circumferentiae partem, ad quam à recto radio accedunt; & plus illos, qui magis ab ipso discedunt. Cum enim vnicus illorum AD, pertingere possit ad centrum D, ipse solus erit rectus. Cumque punctum E sit versus B, illuc verget etiam radius AE, eritque angulus DAE, Angulus inclinationis internae, ad arcum concauum BA. Rursus quia B magis distat à centro D quam E, radius AB cadet exrra radium AE, eritque angulus BAD maior angulo EAD, totum parte sua; ergo inclinatio radij AB, est maior inclinatione radij AE. Eodem modo radij A C inclinatio CAD ad arcum CGA, maior probabitur, inclinatione DAE radij AF, ad arcum eundem. Cum ergo magis distet AB à radio AD quàm AE, & AC magis quam AF, patet illos radios magis inclinari ad circumferentiam; qui à centro vel radio recto amplius discedunt. obliquiores igitur sunt, qui remotiores; quod erat demonstrandum.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
