# Refractiones coelestes 23

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/23

BD inter segmentum diametri minus AB, & perpendicularem AD conclusum, emittantur rectae AE & AF, secantes arcum in punctis G & H. Dico, AF remotiorem ab AB, esse obliquiorem ad arcum BHD, quam sit AE, segmento minori AB vicinior; & ipsam perpendicularem AD obliquiorem, quam sit AF, &c. Educantur enim è centro C, ad intersectionum puncta G, H, & D, perpendiculares CD, CH, CG; & ad interuallum CA describatur circulus AIKL. Quia igitur AD, recta est ad BC, in A extremitate diametri CA, tota cadit extra circulum AML, per 16. l. 3. Eucl. Arcus ergo AL, totus est intra triangulum ACD. Aequales autem sunt omnes, CD, CH, & CG, per def15. l. 1. Euel. Triangula igitur ACD, ACH, & ACG, habent latera CD, CH, & CG aequalia; sed & latus AC commune: anguli autem BCD, B. CH, & BCG, basibus AD, AH, & AG obtenti sunt inaequales, eo quod sector BCD, ob AD.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
