# Refractiones coelestes 24

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/24

rem otissimam ab AB, maiorem assumat peripheriam BHD, quàm sector BCH, aut BCG, & sector BCH maiorem, quàm BCG, quòd AH, remotior ponatur ab AB quam AG:igitur si angulis ACH & AEG, constituantur aequales anguli DCM, & DCN, singulis singuli, iunganturque rectae DM & DN, fient per 4. propos. l. 1. Eucl. duo triangula DCN & DCM. duobus triangulis GCA & HCA, sigillatim aequalia, an gulique reliqui, angulis reliquis, &c. Et quia angulus GCA minor est angulo HCA, pars toto, minor etiam est angulus DCN angulo DCM; punctum igitur N veniet viciniùs puncto L, quam punctum M;ideoque recta CN, continebitur intra rectas CL & CM; quare etiam ND intra LD & MD; Minor est igitur angulus NDC, id est, AGC, angulo MDC, hoc est, AHC, & minor MDC, id est, AHC, angulo ADC. Ideoque recta AG minus inclinata ad BG arcum, quam AH ad BGH; & haec AH minus, quam perpendicularis AD, ad arcum oundem. id quod erat demonstrandum.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
