# Refractiones coelestes 27-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/27-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/27-2

& ambae peripherias aequales auferunt per 28. l. 3. Eucl. Congruent ergo sibi tam arcus ABK & DBE, quam rectae AK & DE, aequales igitur sunt inter se anguli BAK& BDE. Eodem modo recta AL, aeque recedet à centro I, atque recta FG; & angulus BAL, probabitur aequalis angulo BFG; sic recta AM aequè distabit à centro, atque recta BH, fietque angulus BAM aequalis angulo MBH. Atqui FG magis à centro dissidet quam DE, & minus quam BH; ergo etiam AL magis aberit quam AK, & minus quam AM; cadet igitur inter vtramque, eritque ob eam caussam angulus BAK maior, & angulus BAM minor quam BAL; maior igitur est etiam angulus BDE, & minor MBH quam sit angulus BFG. Minus ergo obliqua est DE ad BD arcum, quam FG ad eundem, & magis BH obliqua est ad arcum MA, quam eadem FG, ad eundem. Et sic demonstrata manet propositio.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
