# Refractiones coelestes 27-3

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, DE MAXIMIS ET MINIMIS SOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/27-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/27-3

DE MAXIMIS ET MINIMIS SOLIS REFRACTIONIBVS. CAPVT XX. Ex hisce iam praelibatis Lemmatis, non adeo difficile erit, iudicium aliquod de Refractionibus solaribus in medium proferre. Am Sol in ortu & occasu, caeteris paribus, maximè videtur refringi. Quia radius refractus, iacet in horizonte sensibili, vnde rectus est ad verticalem lineam & cadit extra centrum terrae, ideoque per Lemma 3. & 4. maximè est ad superficiem vaporum obliquus. Obliquior ergo fuit ipse radius incidentiae, in nostro hoc casu; cum refractio fiat ad perpendicularem. Dixi in nostro hoc casu, vbi oculus intra vapores superficiei terrenae incumbit, nam in aliis casibus aliter philosophandum fortassis alicui videretur. Quia si terminus & mensura maximae refractionis esset horizon apparens, oculo vbicunque tandem posito, tunc homo in sublimi vaporum regione collocatus, maximè refractum Solem videret, quando is pleramque partem transcurturrisset; cui tamen experientia & ratio aduersatur. Ex A centro descripius circulus AB sit terra, CDE, circumiecta vaporum regio, CF verticalis diameter, existatque in sublimi illius aliquo puncto G, oculus, à quo deductus radius GE tangens suppositam terram in B, erit Horizon sensibilis, per quem vltimo oculus G videbit Solem. Cumque radius hic minus sit obliquus ad areum CDEF, quam radius perpendicularis GD, per Lem. 4. &c.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
