# Refractiones coelestes 28

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, DE MAXIMIS ET MINIMIS SOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/28

minus refringet Solem, quam GD, &c. Nam radium refractum minus obliquum caussauit radius incidentiae minus obliquus, &c. Credibile igitur est, Solem tunc maximè refringi, cum radius refractus à Sole veniens, est ad lineam verticalem in qua oculus existit perpendicularis, qualis est in diagrammate praesenti GD. Cumque oculus secundum praesentem rerum statum Solis ortum & occasum in terrae superficie proximè positus intucatur, fit vt radius hic semper in hor zontali plano sensibili iaceat: vnde verosimile est, in ortu & occasu maximam Refractionem enasci. Sicut è contra minimam videmus in Zenith, quod idem de Nadit est sentiendum? ob minimas ibidem fieri solitas radiorum tam incidentium, quam refractorum ad vaporum superficiem inclinationes. In mediis vero inter Zenith & Horizontem sensibilem, inter hunc & Nadir interuallis, medias fieri Refractiones est necesse: & haec omnia, oculo ex codem puncto in Solem mobilem defixo. Nam si Solem stabiliamus, oculum autem in diametro Atmosphaerae moueamus, experietur is accessu ad centrum ipsius, minorem; recessu maiorem Solis refractionem; in centro nullam. per 5. & 1. Lemmu. Propterea, quod radij refracti centro viciniores, sint ad circumferentiam remotioribus rectiores. E quibus manifestum sit, horizontalem refractionem maiorem, proficisci. à vaporibus humilioribus; minorem ab altioribus, si caetera ponantur paria, & oculus superficiei terrestri insistat: nam densitatem aut raritatem obliquitati additam, aliquid differentis virtutis in refractionem conferre, inficiari non ausim, cum adstipulari videatur experientia; consensus certè Auctorum id adsseuerat. DE RADIO TANGENTE DIF

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
