# Refractiones coelestes 3

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, CAPVT PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/3

Reliqua verò plana per rectas altitudini & longitudini parallelas, quales sunt OP & QR, longitudini; OS & TRAltitudini, perque verticem coni solaris V traducta, vocantur plana vel Altitudinis vel Longitudinis secundaria. Tandem verticalia per singula pancta Longitudinis AC traiecta, sint plana secundum altitudinem. Lineam verò AC, Longitudinem Solis apello, non Latitudinem, quia Sole in meridie posito, ipsa secundum longitudinem coeli extenditur. Iam si oculus & Sol visus in eodem sint diaphano, radij ad oculum pertingent directi; si verò in alio perspicuo versetur Sol, in alio oculus, recipiet is radios solaris coni refractos, fietque refractio in duorum diaphanorum consinio, quod appellatur ab Opticis superficies refringens: radius autem à Sole in superficiem refringentem allapsus, radius incidentiae, vel incidans; punctum radio incidentiae & superficiei refringenti commune, punctum refractionis; ab hoc puncto ad oculum delatus incidens radius, vocatur refractus; linea à puncto refractionis super superficiem refringentem perpendiculariter excitata, dicitur perpendicularis ad quam vel à qua fit vide vitel. lionem in refractio. Cum verò in nostro proposito corpus diaphanum refringens sit definitronibus Ad vaporum regio, terrae homocentrica, ipsa non incommodè Atmosphaeravidebitur indigetanda; & sic linea à centro terrae per punctum refractionis emis sa, erit ea, de qua agimus, perpendicularis. Vide subiectum schema, in quoABC Sol, mittit è punctis A, B & C, radios AD, BE, & CF, in Atmosphaeram DEF, terrę homocentricam in centro communi G, vocanturque ij radij, lineae incidentiae: puncta verò D, E, & F in conuexa vaporum superficie recepta, puncta refractionum: à quibus puncts porrectae in oculum H, lineae rectae DH, EH, FH, vocantur refracti radij: ex G autem vaporum atque terrae centro, emissae rectae GD, GE, & GF ad refractionum puncta, D, E & F dicuntur perpendiculares, ad quas vel à quibus refractio sit.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
