# Refractiones coelestes 30-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, CONCLVSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/30-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/30-2

CONCLVSIO. Sed dicendum nihilominus est, Radium purè tangentem, & sine potentia secandi allapsum, non videri idoneum faciendae Refractioni. Probatur 1. Quia talis radius alterius diaphani medium non ingreditur, sed in eodem semper permanet: stringit enim alterum in vnico tantum puncto; ergo non refringitur. Clara est consequentia, ex definitione Refractionis ad quam duo diuersa media requiruntur. Antecedens patet exshypothesi, &c. Sicut se habet radius incidentiae ad corpus opacum tersum, circa reflexionem; ita se habet ad diaphanum circa refractionem: sed ab illo non reflectitur radius contingentiae; neque ergo in hoc refringitur. Minor est euidens per se. Maior probatur. Quia reflexio tantuml ideo & tunc est, quando refractio opacitate impeditur, & vbicunque reflexio est, si opacitas tollatur, refractio fiet; item vbicunque haec accidit, si diaphanitas opacetur cum debito laeuore, fiet reflexio; ergo pari modo sese habent ad corpora similiter figurata, Reflexio & Refractio, parique passu currunt, vnaque alteri succedit, &c. Si radius solaris in plana aliqua, crystalli, verbi gratia, superficie, iacet. non refringitur, in qua tamen omnia sua puncta habet: ergo multo minus refringetur in superficie Sphaerica, in qua non nisi vnicum punctum habet. Nec potest dari vlla ratio pro superficie globosa, quae non multo magis militet pro plana, &c. Repudiatur hic contingentiae radius ab absurdo. Fieret enim refractio maior à vaporibus altis, quam ab humilibus; quod vt demonstretur suppono. 1. Quodlibet Solis punctum Sphęricè radiare. 2. Radium quo Sol vel primo in ortu, vel vltimo in occasu cernitur, iacere in plano horizontis visualis, ideoque terram tangere. 3. Atmosphaeram non eiusdem semper inuariabilis à terra distantiae esse, sed aliquando altiorem, quandoque depressiorem existere. Et haec quidem omnia suppono conuenienter placitis oprtimorum auctorum, rationi atque experientiae consentaneis. Esto ergo nunc, iuxta schema adiectum, oculus A in terrae superficie constitutus, Solem occumbentem aspectans vltimo radio AB, iacente in Horizonte visibili; sed & varia Atmosphaerae circa terram altitudo descripta sit per punctum C, humillima; D, media; per E, altissima; & Sol quidem aliquo dis videatur radio AE, in superficie Atmosphaerae altissima per E traducta, sitque punctum E refractionis, radiusque refractus AE, quem quia opinio contraria vult oriri posse à radio Solis superficiem vaporum merè tangente, erit is radius FEG, vltimus qui à Sole in punctum E potest cadere.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
