Latin
CONCLVSIO
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 32
Unproofread scanNot analysed yet
ostendi, quòd vapores altiores ad refringendum sint aptiores humilioribus, caeteris paribus aut homologis positis: ergo falsum etiam est, incidentes refringendas, esse lineas radiosas purè tangentes. Quod erat ostendendum. Doctrinae huic suffragantur experientiae: etenim radij per vitra Sphaerica refracti, nunquam (quantum ego quidem experiri potui) proueniunt à radiis nude tangentibus, sed secantibus vitrum, etiamsi irrefracti proueherentur. Ex quo habito principio infertur, vaporum altitudinem esse inuestigatu difficilem, è linea incidentiae; cum ea secundum modo dicti, non sit nudè tangens, sed secans circulum verticalem, ideoque variabilis. vapores quoque ex hoc ipso non tam humiles esse, atque aliqui illos faciunt.