# Refractiones coelestes 32-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, AD ARGVMENTA INITIO FACTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/32-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/32-2

AD ARGVMENTA INITIO FACTA respondetur. Ad 1. Negatur ad Refractionem sufficere, incidentiam sine secandi potentia. quia cursus directus lineae incidentis non retunditura superficie nudè sumpta, & à puncto indiuisibili, sed à corpore superficici coniuncto, &c. vt omnes tradunt. Ad 2. Negatur ab inclinatione sine secandi potentia, caussari refractionem; conceditur, si coniuncta sit; quam radius purè contingens coniunctam non habet. Ad 3. Conceditur Auctorum loquendi modis, vltima tamen inde deducta consequentia negatur. Quia radius Sphaeram contingens non tam inclinatus est, quam omnium radiorum inclinatorum terminus, id quod manifessè patet, in inclinatione super planum facta, quae siangulamrctuam adaequet, iam non inclinatio, sed coincidentia est: cui in Sphera contingentia respondet: quę appellatur tamen laxè inclinatio, quia angulus videlicet contactu, inter radium contingentem & arcum Sphaericum interlabitur. Mixima autem inclinatio super planum determinatu nulla est possibils. Ad 4. Respondetur ab Opticis Tractitoribus radium conringentiae satis excludi in iis quae circa medium & radium incidentiae, ad Refractionem requirunt. Quod autem aliqui radium contactus pro inuenienda refractione & aliis nonnullis indagandis assumunt, id quidem verum esse; sed hoc ipsum in dubin versaris vnde potius, iuxta dicta, contrariâ sententia stari oportere. DE ALTITVDINE SOLIS SVPRA HO

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
