# Refractiones coelestes 35-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, CONSECTARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/35-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/35-2

CONSECTARIA. Ex hisce constat; 1. Solem, oculo extra centrum terrae immoto, circumactum omnesferme varietates obiicere, quoad figuram, quoad magnitudinem. 2. In Zenith rotundus at iusto minor; in Nadir rotundus, at iusto maior apparet. Intra Zenith & Horizontem minor altitudine quam longitudine; vtraque tamen defecta apparet. 4. In Horizonte sensibili visus sola altitudine deficit, longitudine naturalis apparet. 5. Intra Horizontem & Nadir, altitudine protensior apparet quàm longitudine, virâque tamen excedenre. Ratio huius; quòd sola verticalia plana sint plana refractionum, cuiusmodi in hoc situ non possunt esse plana longitudinum.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
