Latin
CONSECTARIA
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 37
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia vitra oculo vicina, si partem axe optico superiorem inclinent ad eundem versus oculum, rem visam atque contractam sursum extollunt, ordinariè; (datur enim casus, vbi deprimunt) si inferiorem ad oculum axemque declinent, rem visam supprimunt; si dextram, in laeuam; si sinistram, in dextram controquent. E quo stabilitur de planis Refractionum doctrina praemissa; quod in iis videlicet semper iaceant linea incidentiae, refractionis &perpendicularis. Itemque ad perpendicularem vel ab eadem refractio proratione medij; &ratio redditur, cur Sol semper appareat altior, intra Atmosphaeram hemisphaerij superioris visus; quia nimirum extrema vaporum superficies Solis refractiua, inclinatur ad oculum à superioribus suis partibus, &c. Vide Solis Elliptici figuram num. 2. pag. 16.