# Refractiones coelestes 37-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, DE VITRIS IN SPECIE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/37-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/37-2

DE VITRIS IN SPECIE. CAPVT XXV. Vitra plana. Mnia vitra plana hoc habent, vt obiecti figuram non mu 1. Otent, nisi in inclinatione valde magna; crassiora tamen citius videntur id immutare, tenuioribus. 2. Hoc mirabile in vitris planis reperi; quòd cum eadem superficies oculo applicata contrahat rem visam, si eiusdem superficiei oppositum latus admoueam oculo; rem eandem diductam contempler, quam antea vidi contractam. Expertus sum hoc in omnibus vitris planis quae hactenus plurima ad examen adduxi; contigitque hoc in altero plerumque eiusdem faciei situ, cum alij situs rem visam obliquè coarctarent. An huius rei caussa in vitris, aut arcana quadam naturae vi resideat, haud facile asseuerauerim. Vitra certè hoc efficientia, Venetiis accuratè sunt complanata & perpolita. Sed licet expolitio sit proba, vitium tamen inesse planitiei suspicer; quod aciem oculorum, non autem naturam effugiat: vitra etiam plana secundum eundem tenorem & tractum polita, fila quasi quaedam eminentiora contrahunt, quae ad hoc negotium multum valent: ambae etiam superficies huc conferre aliquid possunt.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
