# Refractiones coelestes 37

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, CONSECTARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/37

Omnia vitra oculo vicina, si partem axe optico superiorem inclinent ad eundem versus oculum, rem visam atque contractam sursum extollunt, ordinariè; (datur enim casus, vbi deprimunt) si inferiorem ad oculum axemque declinent, rem visam supprimunt; si dextram, in laeuam; si sinistram, in dextram controquent. E quo stabilitur de planis Refractionum doctrina praemissa; quod in iis videlicet semper iaceant linea incidentiae, refractionis & perpendicularis. Itemque ad perpendicularem vel ab eadem refractio proratione medij; & ratio redditur, cur Sol semper appareat altior, intra Atmosphaeram hemisphaerij superioris visus; quia nimirum extrema vaporum superficies Solis refractiua, inclinatur ad oculum à superioribus suis partibus, &c. Vide Solis Elliptici figuram num. 2. pag. 16.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
