Latin
DE VITRIS HOMOCENTRICE CONVEXIS ET
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 38-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE VITRIS HOMOCENTRICE CONVEXIS ET toncauis, qualia sunt, quorum superficies tam concana quam conuexa circa eundem axem describitur. 1. Omnia vitra Sphaerica homocentricè concaua &conuexa, oculo obliquè admota, rem visam transparentem contrahunt. Experientia crebra. 2. Eiusdem Sphaerae segmenta, aequè crassa, aequè obliqua; aequè contrahunt rem visam. 3. Diuersarum Sphaerarum segmenta, quae sunt Sphaerae minoris citius; id est, distantia breuiore ab oculo; quae maioris, tardius, distantia longiore contrahunt. 4. Eiusdem Sphaerę segmenta, quae sunt crassiora citius, quę tenuiora tardius rem visam contrahunt. Hinc manifestum videtur, crassitiem aliquid conferre.