# Refractiones coelestes 38-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, DE VITRIS HOMOCENTRICE CONVEXIS ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/38-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/38-2

DE VITRIS HOMOCENTRICE CONVEXIS ET toncauis, qualia sunt, quorum superficies tam concana quam conuexa circa eundem axem describitur. 1. Omnia vitra Sphaerica homocentricè concaua & conuexa, oculo obliquè admota, rem visam transparentem contrahunt. Experientia crebra. 2. Eiusdem Sphaerae segmenta, aequè crassa, aequè obliqua; aequè contrahunt rem visam. 3. Diuersarum Sphaerarum segmenta, quae sunt Sphaerae minoris citius; id est, distantia breuiore ab oculo; quae maioris, tardius, distantia longiore contrahunt. 4. Eiusdem Sphaerę segmenta, quae sunt crassiora citius, quę tenuiora tardius rem visam contrahunt. Hinc manifestum videtur, crassitiem aliquid conferre.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
