# Refractiones coelestes 38

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, DE VITRIS IN SPECIE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/38

Vtraque enim speciem obiecti propriam in oculum mittit, & secundum inclinationem contrahit; iam si duae hae species, vt saepe fit, mutuo contactu, coniunguntur, tunc oculus obiectum produci existimat, &c. concurrunt enim duo, in vnum oblongum, simulachra, &c. Sed hae rationes non conuincunt. Nam vitra libero flatu complanata, superficiei nitidissimae, eadem affectione sunt praedita. itaque ab artificis manu, hoc peccatum, si quod est, excusari non potest. nisi quis dicat, etiam flatus in eosdem semper erroris incidere. quod verosimile vix videtur. VITRA PLANOCONVEXA ET PLAnoconcaua. Planoconuexa, sicut & planoconcaua, ad axem opticum recta, figuram relinquunt, magnitudinem variant: admota oculo minorem efficiunt planoconuexa quam eadem remota; maiorem planoconcaua quam eadem remota: doneceuersio contingit in illis: tunc etiam contratia eueniunt. Planoconcaua obiectum nunquam euertunt, quia radij ab illis refracti nunquam coëunt. Planoconuexa ad axem opticum obliqua, rem visam diducunt secundum diametrum obliquam ad axem opticum, ante cuersionem, & sic distractam aliâs exaltant, aliâs demittunt, pro varia nimirum vitri superficie & ad oculum situ: post euersionem contrahunt rem visam, &c. Planoconcaua, rem in obliqua ad axem opticum, seu contracta diametro imminuunt, multoque contractiorem ostendunt. idque in magna varietate, prout conuexitas vel cauitas profecta fuerit à magna vel parua Sphaera, &c.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
