Latin
CAPVT PRIMVM
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 4
Unproofread scanNot analysed yet
At vero superficies DEFD, est refringens vel refractoria; sicut &diaphanum DH, à vaporibus ad oculum vsque, est corpus refractiuum, &subiectum lineae refractae. Superficies in qua linea incidentiae AD, &refracta DH inest, appellatur superficies siue planum Refractionis. Vide Definit. Vitell. ad libr. 10. Angulus ADI, in puncto incidentiae seu refractionis D, à linea incidentiae AD; &perpendiculari GDI protracta ex D in I, est angulus incidentiae, vocatur ab aliis inclinatio lineae AD super superficiem DF. Angulus quem linea refractionis DH, &linea incidentiae AD, ex D versus H. protracta faceret, esset angulus refractionis. Angulus HDG dicitur angulus refractus, &continetur à linea refracta &perpendiculari GH. Ex quo diligenter est animaduertendum, aliud esse angulum refractionis, aliud angulum Refractum. Sunt enim ambo anguli à radio incidente protracto &à perpendiculari comprehensi, partes, quarum vtrauis alterius ad angulum dictum siue incidentiae est complementum. vt consideranti patet.