# Refractiones coelestes 4-2

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes, PROTHEOREMATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/4-2

PROTHEOREMATA. CAPVT II. N quauis superficie refractionis, necessario iacent, punctum radians siue visibile; punctum refractionis; punctum oculi à quo & in quo fit visio; & linea perpendicularis à puncto refractionis super superficiem refringentem ducta. Est Vitellionis, l. 10. theor. 1. Vide Solem Ellipticum pag. 17. in responsione. Ex hoc tanquam fundamento facile deducuntur & subsumuntur sequentia protheoremata nostro proposito accommoda. Planum refractionis Solaris quaquauersus protensum, necessario cadit in centrum terrae. Quia cadit in centrum Atmosphaerae, quod est centrum terrae per num. 13. cap. 1. Quod porro centrum Atmosphaerae pernadat idem planum, inde liquet, quia lineam perpendicularem occupat, per 1. protheoroma; haec autem Atmosphaerae centrum in se habet; & Atmosphaera terrae est concentrica. Vide Solem Ellipticum, pag. 15. & alibi. Planum refractionis Solaris vt ante productum, necessario cadit in coni Solaris verticem. Quiais coëxistit puncto oculi quo visio perficitur; ergo si per I. protheor. planum refractionis in illud punctum cadit, cadit etiam in coni Solaris apicem. Quod erat probandum. Planum refractionis Solaris, necessario cadit in radium incidentiae à puncto visibili manante: quia cadit in punctum visibile & refractionis, quae sunt radij incidentis extremitates.

---

Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes.
